monumenta.ch > Plinius > sectio 237

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 237
{LXXXVII} Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis litteris Etruscis religione arborum iam tum dignam fuisse significat. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres etiam Tiburno conditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Iliacum bellum.